- POPULUS Commodianus
- POPULUS Commodianusidem cum Populo Romano, sic enim eum vocari iussit Commodus Imperator apud Ael. Lamprid. c. 15. Commodianum etiam Populumromanum dixit, quô saepissime praesente gladiator pugnavit ——— Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. Ita namque dici Romam voluit, iussitque, Dio. Hinc Populus suus, in praecedente c. 12. Tertio meditans de profectione, a Senatu et Populo suo retentus est. Atque ita loquebantur, qui Acta tum conficiebant, Casaubonus ad l. Similiter Commodianum annum, Commodum mensem, Commodium diem etc. apud eundem habes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.